monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19 > sectio 4 > sectio 20 > csg75.720 > Lucas, 1 > csg48.205 > sectio 16 > sectio 24 > bnf11947.72 > sectio 15 > sectio 6 > 205 > sectio 15 > csg51.137 > 11 > sectio 9 > sectio 4 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 2
Nemo ergo perturbetur, quod nunc in regno Darii, nunc in regno Cyri, Daniel fuisse dicatur. Pro Dario, Septuaginta Artaxercen interpretati sunt. Quod autem ordo praeposterus est, ut ante sub Dario narretur historia, quam sub Balthasar, quod postea lecturi sumus, qui a Dario interfectus est, illud videtur mihi in causa, quod statim historiam historiae copulavit. in fine enim superioris dixerat Visionis: Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos. Sub hoc igitur Dario, qui interfecit Balthasar, haec gesta sunt quae dicturi sumus.